Ordinarium Missae

 

KYRIE

Kýrie, eléison.
Kýrie, eléison.
Christe eléison.
Christe eléison.
Kýrie eléison.
Kýrie, eléison.


GLORIA

Gloria in excelsis Deo.
Et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Laudamus te, benedicimus te, adoramus te,
Glorificamus te, gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam,
Domine Deus, Rex coelestis,
Deus Pater omnipotens.

Domine Fili unigenite, Jesu Christe,
Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris,
Qui tollis peccata mundi, miserere nobis ;
Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.
Qui sedes ad dexteram Patris,
Miserere nobis.
Quoniam tu solus Sanctus,
Tu solus Dominus,
Tu solus Altissimus, Jesu Christe,cum Sancto Spiritu : in gloria Dei Patris.
Amen.

Haut de page

CREDO

Credo in unum Deum,
Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae,
visibilium omnium et invisibilium.
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia sæcula.
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
Genitum, non factum, consubstantialem Patri : per quem omnia facta sunt.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis
sub Pontio Pilato ; passus et sepultus est,
Et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in coelum sedet ad dexteram Patris.
Et iterum venturus est cum gloria, judicare vivos et mortuos ; cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum Sanctum,
Dominum, et vivificantem : qui ex Patre Filioque procedit.
Qui cum Patre et Filio, simul adoratur et conglorificatur : qui locutus est per prophetas.
Et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et expecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi sæculi.
Amen.

Haut de page

SANCTUS

Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt coeli et terra gloria tua.
Hosanna in excelsis.

Haut de page

BENEDICTUS

Benedictus qui venit in nomine Domini.
Hosanna in excelsis.

Haut de page

AGNUS DEI

Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis (bis).
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

© MISSALE ROMANUM, Edition typica, typis polyglottis Vaticanis, 1957